- FORCEPS
- FORCEPSinventum Cinyrae Agriopâ geniti, Plin. l. 7. c. 56. an Vulcani, qui proin cum forcipe spectatur, in nummo L. Caesii, de quo supra: cum in usum innocentem diu valuisset, postmodum saevitiae instrumentum esse coepit, et reis cruciandis, Martyribus inprimis, adhiberi. Et quidem Forceps, cuius olim in Martyrum carnificinis usus, triplicis erat speciei, ut Baron. docet Not. ad Martyrolog. 26. Iunii, e quibus unam hodieque asservari in Bibliotheca Vaticana, legas apud Dominic. Macrum in Hierolex. Vide quoqueve infra Ungula. Graeci forcipes ex auro adhibeant, ad tangendam reverentiae causâ S. Eucharistiam, λαβίδας illis dictas: quod vocabulum ab iisdem postea translatum est ad cochleare, quo Eucharistiam saecularibus, ut aiunt, conferunt. Id. Sed et Forcipes, quorum gemino dente componitur ignis in lychnis, inter vasa ac ministeria sacra Eccles. Rom. reponuntur, a Durando Ration. l. 1. c. 3. n. 29. Vide C. du Fresne in Gloss. in vocibus Forcipes et Forfex, ut et supra, ubi de Ellychnio. Imo et Forcipes iocis adhibitae: Sic apud Suet. Aug. c. 75. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, non modo munerae dividebat, vestem et aurum et argentum: modo nummos omnis notae ---- interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forfices, atque alia id genus, titulis obscuris et ambiguis. Puta, super forcipe scriptum erat, Edentulo detur: quia forceps est ὀδοντάγρα, eiqueve utilis, cui vitiosi dentes sunt: super spongia, Lippo detur etc. Vide Casaub. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.